라틴어 문장 검색

Ex prioribus est lenticulae cum melle farina, vel myrrha cum vino, vel creta cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta, atque ubi usus necessitas incidit, aceto diluta:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 30:7)
a vino et omni quod inebriare potest abstinebunt; acetum ex vino et ex qualibet alia potione et, quidquid de uva exprimitur, non bibent; uvas recentes siccasque non comedent
그는 포도주와 독주를 삼가야 하고, 포도주로 만든 식초와 독주로 만든 식초를 마셔서는 안 된다. 또 어떤 포도즙도 마셔서는 안 되고, 날포도도 건포도도 먹어서는 안 된다. (불가타 성경, 민수기, 6장3)
Dixitque ad eam Booz hora vescendi: "Veni huc et comede panem et intinge buccellam tuam in aceto ". Sedit itaque ad messorum latus, et porrexit ei polentam, comeditque et saturata est et tulit reliquias.
끼니때가 되자 보아즈는 룻에게, “이리 와서 음식을 들고 빵 조각을 식초에 찍어 먹어라.” 하고 권하였다. 그 여자가 수확꾼들 옆에 앉자 그는 볶은 밀알을 건네주었다. 룻은 배불리 먹고 남겼다. (불가타 성경, 룻기, 2장14)
Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: " Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam:
사무엘은 기름병을 가져다가, 사울의 머리에 붓고 입을 맞춘 다음 이렇게 말하였다. “주님께서 당신에게 기름을 부으시어, 그분의 소유인 이스라엘의 영도자로 세우셨소. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 10장1)
Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: " Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad.
엘리사 예언자가 예언자 무리에서 한 사람을 불러 이렇게 일렀다. “허리에 띠를 매고서 이 기름병을 손에 들고 라못 길앗으로 가거라. (불가타 성경, 열왕기 하권, 9장1)
Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices: " Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel ". Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes ".
그런 다음에 기름병을 들고 그의 머리 위에 기름을 부으며 말하여라. ‘주님께서 이렇게 말씀하셨습니다. ′내가 너에게 기름을 부어 이스라엘을 다스릴 임금으로 세운다.′ 그러고는 머뭇거리지 말고 문을 열고 도망쳐라.’” (불가타 성경, 열왕기 하권, 9장3)
Et dederunt in escam meam fe et in siti mea potaverunt me aceto.
그들은 저에게 음식으로 독을 주고 목말라할 때 초를 마시게 하였습니다. (불가타 성경, 시편, 69장22)
Sicut acetum dentibus et fumus oculis, sic piger his, qui miserunt eum.
게으름뱅이는 심부름시키는 사람에게 이에 식초요 눈에 연기와 같다. (불가타 성경, 잠언, 10장26)
Sicut exuens pallium in die frigoris, sicut acetum in nitro, qui cantat carmina cordi tristi.
마음이 아픈 이에게 노래를 불러 대는 자는 추운 날에 옷을 벗기는 자와 같고 상처에 식초를 끼얹는 자와 같다. (불가타 성경, 잠언, 25장20)
Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
그러자 그들 가운데 한 사람이 곧 달려가서 해면을 가져와 신 포도주에 듬뿍 적신 다음, 갈대에 꽂아 그분께 마시게 하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 27장48)
Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: " Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum ".
그러자 어떤 사람이 달려가서 해면을 신 포도주에 적신 다음, 갈대에 꽂아 예수님께 마시라고 갖다 대며, “자, 엘리야가 와서 그를 내려 주나 봅시다.” 하고 말하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 15장36)
Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi
군사들도 예수님을 조롱하였다. 그들은 예수님께 다가가 신 포도주를 들이대며 (불가타 성경, 루카 복음서, 23장36)
Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: " Consummatum est! ". Et inclinato capite tradidit spiritum.
예수님께서는 신 포도주를 드신 다음에 말씀하셨다. “다 이루어졌다.” 이어서 고개를 숙이시며 숨을 거두셨다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장30)
Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
거기에는 신 포도주가 가득 담긴 그릇이 놓여 있었다. 그래서 사람들이 신 포도주를 듬뿍 적신 해면을 우슬초 가지에 꽂아 예수님의 입에 갖다 대었다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장29)
Ad cibum autem fel, ad sitim acetum dederunt, In hospitalitatem hanc monstrabunt mensam, Ipsa enim insipiens gens tuum Deum non intellexisti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 62:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION